monumenta.ch > Plinius > sectio 153

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 153
{XLV} potentia eius ligare, siccare, sistere. emendat alopecias inlita. utuntur et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum cera et myrteo oleo, ad ignes vero sacros ex aceto, item ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. sistit et feminarum profluvia inposita velleribus, plagis quoque recentibus vino diluta et cum murra subacta, condylomatis ex aceto. podagras quoque inlita lenit.